라틴어 문장 검색

Equites tamen et auxiliarios pedites in omnes partes mittit quascumque petisse dicebantur hostes; nec frustra:
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 6장3)
Titum Labienum ad se evocat; legionem autem XV, quae cum eo fuerat in hibernis, in togatam Galliam mittit ad colonias civium Romanorum tuendas, ne quod simile incommodum accideret decursione barbarorum ac superiore aestate Tergestinis acciderat, qui repentino latrocinio atque impetu illorum erant oppressi.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장3)
Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum lustravit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장1)
T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장2)
haec iudicis, illa togati, haec nitet armati species;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:46)
habituque Gabino principis et ducibus circumstipata togatis iure paludatae iam curia militat aulae.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:255)
ipsos iubet signis bellaturoque togatus imperat et spectant aquilae decreta senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:51)
hunc bellis comitare favens, hunc redde togatum consiliis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:106)
postquam deflexit ad maritimos locos, inligatus praeda stativis castris adhaerebat, missu patris Apronius Caesianus cum equite et cohortibus auxiliariis, quis velocissimos legionum addiderat, prosperam adversum Numidas pugnam facit pellitque in deserta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장7)
Interim Corbulo legionibus intra castra habitis, donec ver adolesceret, dispositisque per idoneos locos cohortibus auxiliariis, ne pugnam priores auderent praedicit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장1)
aditum senatus globus togatorum obsederat non occultis gladiis, dispersique per fora ac basilicas cunei militares.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장2)
iam vero qui togatorum comitatus et egressus!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 4:1)
Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos, facile iusteque agebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 2:2)
nec una cohors togata defendit nunc Galbam sed detinet:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장7)
is die postero coloniam Agrippinensem cum equitibus legionis auxiliariorumque ingressus imperatorem Vitellium consalutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION